Студопедия
Главная страница | Контакты | Случайная страница

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатика
ИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханика
ОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторика
СоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансы
ХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника

Leo et Vulpes

Leo, annis confectus, in spelunca recubabat et, quia vix magno labore victum parabat, aegrōtum simulabat. Tura regem multae bestiae visitabant, sed statim a leōne devorabantur. Venit tandem etiam vulpes neque tamen intravit, sed caute ante speluncam stetit et regem salutavit. Tum leo interrogavit: «Cur in speluncam non intras?» Vulpes respondit: «Quia me vestigia terrent: multa enim in speluncam spectant, nulla retrorsum».

 


vulpes, is f - лисиця

annis confectus – обезсилений роками

spelunca, ae f - печера

cubo, cubui, cubĭtum, āre 1 - лежати

recubo, cubui, cubitum 1 – відпочивати

quia – так як

vix - ледве

victus, us m - іжа, слить життя

 

simŭlo 1 – приймати подобу

visito 1 - відвідувати

tandem - накінець

tamen - однак

intro 1- входити

caute - обережно

sto, steti, statum, āre 1 - стояти

vestigium, i m – слід, місце

specto 1 - дивитися

retrorsum - назад


Вправа 2.

A. Прочитати та письмово перекласти тексти із латинської на українську мову.

B. Скласти словнички до текстів.

C. Зробити граматичний аналіз виділених речень із текстів

 

2.1.

DE GRAECIA ET ITALIA

Graecia et Italia sunt antīquae terrae Eurōpae in paeninsŭlis sitae. In charta Eurōpae vidĕmus: Italia calĭgae formam habet. Haud procul ab Italia Sicilia et Sardinia insŭlae magnae sitae sunt multaeque aliae insŭlae et magnae et parvae inter oras Graeciae et Asiae iacent. Praecipue nota est Creta insŭla. Multae insŭlae Graeciae formosae sunt. Incŏlas insulārum Graeciae et Italiae etiam nunc plerumque nautae sunt. Magnam gloriam poetae Graeciae et Italiae fabŭlis suis capiunt. A primā infantiā scīmus: Graecia et Italia patria litterārum Europae sunt. Et nunc libenter fabŭlas poetārum legĭmus magnamque laetitiam ex littĕris capĭmus.

Ø In charta Eurōpae vidĕmus: Italia calĭgae formam habet.

Ø Multae insŭlae Graeciae formosae sunt.

2.2

De Sparta

Sparta est oppĭdum Graeciae. Lacedaemonii sive Spartāni incŏlae Spartae sunt. Sparta muros et portas non habet, nam in viris est praesidium. Arma Lacedaemoniōrum scuta et hastae et gladii sunt. In gymnasiis spartae puĕri ludunt; gymnasium est schola disciplīnae et patientiae. Corōna est praemium victoriae puerōrum.Simulacra Mercurii dei gymnasia ornant, nam in tutēla Mercurii sunt.

Ø In gymnasiis spartae puĕri ludunt; gymnasium est schola disciplīnae et patientiae.

2.3

Capĭtis deminutio

Capĭtis deminutiōnis tria genĕra sunt: maxĭma, media, minĭma. Nam tria habēmus: libertātem, civitātem, familiam. Si libertātem amittĭmus, maxĭma est capĭtis deminutio. Si libertātem retinēmus, sed civitātem amittĭmus, media est capĭtis deminutio. Si et libertas et civĭtas retinentur, familia tantum mutātur, minĭma est capĭtis deminutio.

Ø Si et libertas et civĭtas retinentur, familia tantum mutātur, minĭma est capĭtis deminutio.

2.4

De Italia

Italia est terra Eurōpae. Italia habet insŭlas. Sicilia est insŭla Italiae. In ora Siciliae est Aetna. Aetnam ornant silvae. Incŏlae Italiae sunt nautae. Nautae procellas non timent. Stellae noctu nautis viam indicant. Italia est patria poētarum. Italiae parant poētae gloriam. In Italia est Roma. Vias Romae statuae ornant. In viis Romae sunt area et statuae deārum.

Ø Aetnam ornant silvae.

Ø Italia est patria poētarum.

2.5

De Diana et Minerva

Diana et Minerva deae sunt. Diana a Graecis dea silvārum putātur; praeterea Diana dea lunae est. Diana sagittas habet. Sagittis bestias silvārum necat. Minerva dea pugnārum putātur, et littĕras amat. Minerva a Graecis Athenarum patrōna putātur. In Graecia et in Italia sunt multae statuae dianae et Minervae.

Ø Diana a Graecis dea silvārum putātur; praeterea Diana dea lunae est.

Ø Minerva a Graecis Athenarum patrōna putātur.

2.6

Asinus et Lyra

Asinus lyram vidit in prato iacentem; accessit et chordas temptavit ungula. Tactae, sonuere. “Bella res, mehercules, male cessit,” inquit, “quia artis sum nescius. Si hanc reperisset aliquis prudentior, divinis cantibus aures oblectasset.”

Ø Asinus lyram vidit in prato iacentem; accessit et chordas temptavit ungula.

2.7

Ursus, Leo, et Vulpes

Leo et ursus, simul magnum adepti hinnulum, de eo concertabant. Graviter autem a se ipsis affecti, ut ex multa pugna etiam vertigine corriperentur, defatigati iacebant. Vulpes interea, circumcirca eundo, ubi prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem, hunc, per utrosque percurrendo, rapuit fugiensque abivit. At illi videbant quidem furacem vulpem sed, quia non potuerunt surgere, “Eheu nos miseros,” dicebant, “qui vulpi laboravimus.”

Ø Leo et ursus, simul magnum adepti hinnulum, de eo concertabant.

2.8

Hyaenae, Masculus et Femina

Hyaenas singulis annis naturam mutare ferunt, et qui modo mas fuit, deinde in feminam converti. Cum olim itaque hyaena masculus contra Naturae leges cum femina coire vellet, “Heus tu,” illa ait, “ne quid tale facias; haec eadem enim mox ipse patieris.”

Ø Hyaenas singulis annis naturam mutare ferunt, et qui modo mas fuit, deinde in feminam converti.

2.9

Serpens et Feles

Serpens et feles in quadam domo pugnabant. Inquilini itaque mures, qui ab utrisque continuo devorabantur, ubi decertantes eos videre, cavis illico exiere suis. Ipsi vero simul ac mures videre, iris sepositis proeliisque dimissis, omnes in illos conversi sunt.

Ø Serpens et feles in quadam domo pugnabant.

 

2.10

Lepores et Aquilae

Lepores olim cum aquilis bellum gerentes in auxilium vulpes vocarunt. Hae vero hoc illis responsum dedere, “Vobis quidem suppetias ferremus, nisi qui vos et cum quibus sit decertandum nosceremus.”

Ø Lepores olim cum aquilis bellum gerentes in auxilium vulpes vocarunt.

 

 




Дата добавления: 2015-01-07; просмотров: 196 | Поможем написать вашу работу | Нарушение авторских прав




lektsii.net - Лекции.Нет - 2014-2025 год. (0.009 сек.) Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав